Encontrados 3573 resultados para: Man
Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est. (Liber Ecclesiastes 2, 24)
Quod factum est, ipsum permanet ; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit. (Liber Ecclesiastes 3, 15)
Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens: (Liber Ecclesiastes 4, 5)
Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi. (Liber Ecclesiastes 4, 6)
Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)
Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit. (Liber Ecclesiastes 7, 19)
et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 27)
Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet. (Liber Ecclesiastes 8, 3)
Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. (Liber Ecclesiastes 9, 1)
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)
Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. (Liber Ecclesiastes 10, 16)
In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. (Liber Ecclesiastes 10, 18)