Found 124 Results for: Jordanem

  • Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem: a torrente Arnon usque ad montem Hermon, (Liber Deuteronomii 3, 8)

  • et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem. (Liber Deuteronomii 3, 17)

  • donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit: et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. (Liber Deuteronomii 3, 20)

  • Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum. (Liber Deuteronomii 3, 25)

  • Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice ; nec enim transibis Jordanem istum. (Liber Deuteronomii 3, 27)

  • Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 4, 21)

  • Ecce morior in hac humo ; non transibo Jordanem: vos transibitis, et possidebitis terram egregiam. (Liber Deuteronomii 4, 22)

  • Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam, (Liber Deuteronomii 4, 41)

  • trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhæi, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Israël egressi ex Ægypto (Liber Deuteronomii 4, 46)

  • possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum: (Liber Deuteronomii 4, 47)

  • omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga. (Liber Deuteronomii 4, 49)

  • Audi, Israël: tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad cælum usque muratas, (Liber Deuteronomii 9, 1)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina