Found 124 Results for: Jordanem

  • ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem. (Liber Numeri 32, 32)

  • Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho. (Liber Numeri 33, 48)

  • Præcipe filiis Israël, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan, (Liber Numeri 33, 51)

  • et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu. (Liber Numeri 34, 12)

  • id est, duæ semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. (Liber Numeri 34, 15)

  • Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho: (Liber Numeri 35, 1)

  • Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan, (Liber Numeri 35, 10)

  • tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan, (Liber Numeri 35, 14)

  • Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho. (Liber Numeri 36, 13)

  • Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum: (Liber Deuteronomii 1, 1)

  • trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere: (Liber Deuteronomii 1, 5)

  • sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 2, 29)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina