Found 1397 Results for: Filii
ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)
Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. (Liber Ecclesiasticus 2, 11)
Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio. (Liber Ecclesiasticus 3, 1)
Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. (Liber Ecclesiasticus 3, 2)
Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. (Liber Ecclesiasticus 3, 13)
Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum. (Liber Ecclesiasticus 7, 25)
Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: (Liber Ecclesiasticus 16, 3)
Doctrinam oris audite, filii: et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. (Liber Ecclesiasticus 23, 7)
non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum: (Liber Ecclesiasticus 23, 35)
Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 22)
Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen: et super hæc mulier immaculata computabitur. (Liber Ecclesiasticus 40, 19)
Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. (Liber Ecclesiasticus 41, 8)