Mosaico decorativo

Found 1397 Results for: Filii

  • et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hæreditates nostræ diripiebantur. (Liber I Maccabaeorum 6, 24)

  • Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem: (Liber I Maccabaeorum 8, 17)

  • Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea. (Liber I Maccabaeorum 9, 36)

  • Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 37)

  • exemplum autem eorum ponere in ærario, ut habeat Simon, et filii ejus. (Liber I Maccabaeorum 14, 49)

  • Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemæus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium: et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus: (Liber I Maccabaeorum 16, 16)

  • Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias. (Liber II Maccabaeorum 9, 20)

  • Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël, (Liber Proverbiorum 1, 1)

  • Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. (Liber Proverbiorum 4, 1)

  • Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas. (Liber Proverbiorum 8, 32)

  • Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. (Liber Proverbiorum 17, 6)

  • Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait: (Liber Proverbiorum 30, 1)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina