Found 4228 Results for: Fé
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. (Liber II Maccabaeorum 11, 9)
Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quæ res permittebat, concessit. (Liber II Maccabaeorum 11, 18)
audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua. (Liber II Maccabaeorum 11, 24)
Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. (Liber II Maccabaeorum 11, 26)
De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus. (Liber II Maccabaeorum 11, 36)
Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis. (Liber II Maccabaeorum 11, 37)
venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit. (Liber II Maccabaeorum 12, 6)
Machabæus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu præcipitavit Jericho, irruit ferociter muris: (Liber II Maccabaeorum 12, 15)
et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles cædes fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguine interfectorum fluere videretur. (Liber II Maccabaeorum 12, 16)
et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo præsidio. (Liber II Maccabaeorum 12, 18)
Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus. (Liber II Maccabaeorum 12, 26)
Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint: (Liber II Maccabaeorum 12, 30)