Found 4228 Results for: Fé
Optimis civibus Judæis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus. (Liber II Maccabaeorum 9, 19)
Transferebat autem corpus Philippus collactaneus ejus: qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolemæum Philometorem in Ægyptum abiit. (Liber II Maccabaeorum 9, 29)
et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 3)
Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum. (Liber II Maccabaeorum 10, 7)
Hi vero qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum: (Liber II Maccabaeorum 10, 16)
Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit. (Liber II Maccabaeorum 10, 22)
Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 27)
Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti. (Liber II Maccabaeorum 10, 31)
Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant: (Liber II Maccabaeorum 10, 35)
Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis. (Liber II Maccabaeorum 10, 38)
Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his quæ acciderant, (Liber II Maccabaeorum 11, 1)
Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. (Liber II Maccabaeorum 11, 7)