Mosaico decorativo

Found 1299 Results for: Ergo

  • Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pœnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos. (Liber Ieremiae 26, 13)

  • Surrexerunt ergo viri de senioribus terræ, et dixerunt ad omnem cœtum populi, loquentes: (Liber Ieremiae 26, 17)

  • Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis: (Liber Ieremiae 27, 9)

  • Nolite ergo audire eos: sed servite regi Babylonis, ut vivatis: quare datur hæc civitas in solitudinem? (Liber Ieremiae 27, 17)

  • Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Jerusalem in Babylonem. (Liber Ieremiae 29, 20)

  • Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiæ prophetæ. (Liber Ieremiae 29, 29)

  • Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem? (Liber Ieremiae 30, 6)

  • Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: (Liber Ieremiae 30, 10)

  • Audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis: audierunt igitur, et dimiserunt. (Liber Ieremiae 34, 10)

  • Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostræ, filii, et filiæ nostræ, (Liber Ieremiae 35, 8)

  • Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriæ: et scripsit Baruch ex ore Jeremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri: (Liber Ieremiae 36, 4)

  • Ingredere ergo tu, et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii: insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis, leges eis, (Liber Ieremiae 36, 6)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina