Found 1299 Results for: Ergo
Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei? (Liber Isaiae 40, 18)
Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium ; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. (Liber Isaiae 45, 24)
Et ego dixi: In vacuum laboravi ; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. (Liber Isaiae 49, 4)
Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. (Liber Isaiae 51, 3)
Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? (Liber Isaiae 63, 2)
Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. (Liber Ieremiae 1, 17)
Numquid servus est Israël, aut vernaculus? quare ergo factus est in prædam? (Liber Ieremiae 2, 14)
Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? (Liber Ieremiae 2, 21)
generatio vestra. Videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus ; non veniemus ultra ad te? (Liber Ieremiae 2, 31)
Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meæ tu es: (Liber Ieremiae 3, 4)
Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: hæc ergo evenient illis. (Liber Ieremiae 5, 13)
Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt ; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. (Liber Ieremiae 5, 22)