Found 8719 Results for: Dom
In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 47, 23)
Primitiæ quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus. (Prophetia Ezechielis 48, 9)
Hæ autem erunt primitiæ sanctuarii sacerdotum, ad aquilonem longitudinis viginti quinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia: et erit sanctuarium Domini in medio ejus. (Prophetia Ezechielis 48, 10)
Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt: neque transferentur primitiæ terræ, quia sanctificatæ sunt Domino. (Prophetia Ezechielis 48, 14)
Hæc est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël, et hæ partitiones earum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 48, 29)
Per circuitum, decem et octo millia: et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem. (Prophetia Ezechielis 48, 35)
et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui. (Prophetia Danielis 1, 2)
Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi. (Prophetia Danielis 1, 10)
Et respondens rex ait Chaldæis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur. (Prophetia Danielis 2, 5)
Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium, (Prophetia Danielis 2, 17)
et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt. (Prophetia Danielis 2, 20)
Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc. (Prophetia Danielis 2, 40)