Mosaico decorativo

Found 8719 Results for: Dom

  • Hæc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur. (Prophetia Ezechielis 46, 1)

  • Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino. (Prophetia Ezechielis 46, 3)

  • Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum, (Prophetia Ezechielis 46, 4)

  • Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ: porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. (Prophetia Ezechielis 46, 9)

  • Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit. (Prophetia Ezechielis 46, 12)

  • Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud. (Prophetia Ezechielis 46, 13)

  • Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum. (Prophetia Ezechielis 46, 14)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam hæreditarie. (Prophetia Ezechielis 46, 16)

  • Et dixit ad me: Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi. (Prophetia Ezechielis 46, 24)

  • Et convertit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem, aquæ autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris. (Prophetia Ezechielis 47, 1)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël: quia Joseph duplicem funiculum habet. (Prophetia Ezechielis 47, 13)

  • Emath, Berotha, Sabarim, quæ est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quæ est juxta terminum Auran. (Prophetia Ezechielis 47, 16)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina