Found 5132 Results for: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos, misit milites quingentos ut eum comprehenderent. (Liber II Maccabaeorum 14, 39)
Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere: atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit, (Liber II Maccabaeorum 14, 41)
Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum. (Liber II Maccabaeorum 15, 1)
Machabæus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum: (Liber II Maccabaeorum 15, 7)
Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastæ munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos lætificavit. (Liber II Maccabaeorum 15, 11)
Erat autem hujuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 12)
Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Judæ gladium aureum, dicentem: (Liber II Maccabaeorum 15, 15)
Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia: (Liber II Maccabaeorum 15, 22)
Nicanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admovebant. (Liber II Maccabaeorum 15, 25)
Præcepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri. (Liber II Maccabaeorum 15, 30)
Linguam etiam impii Nicanoris præcisam jussit particulatim avibus dari: manum autem dementis contra templum suspendi. (Liber II Maccabaeorum 15, 33)
Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei. (Liber II Maccabaeorum 15, 35)