Found 5132 Results for: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinæ multæ et telorum erat apparatus. (Liber II Maccabaeorum 12, 27)
Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint: (Liber II Maccabaeorum 12, 30)
Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis. (Liber II Maccabaeorum 12, 33)
Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam: et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 38)
Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judæos: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse. (Liber II Maccabaeorum 12, 40)
Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum. (Liber II Maccabaeorum 13, 3)
Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris: hæc prospectum habebat in præceps. (Liber II Maccabaeorum 13, 5)
Hoc autem factum est die illucescente, adjuvante eum Domini protectione. (Liber II Maccabaeorum 13, 17)
His autem qui intus erant, Judas necessaria mittebat. (Liber II Maccabaeorum 13, 20)
Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus. (Liber II Maccabaeorum 13, 21)
commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit. (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiæ conventionem, indignantes ne forte fœdus irrumperent. (Liber II Maccabaeorum 13, 25)