Found 16 Results for: volumen

  • Assumensque volumen foederis legit, audiente populo, qui dixerunt: “Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes”. (Liber Exodus 24, 7)

  • Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis. (Liber Iosue 1, 8)

  • Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: “Librum legis repperi in domo Domini!”. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. (Liber II Regum 22, 8)

  • At ille intulit volumen ad regem et insuper nuntiavit ei dicens: “Omnia, quae dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur. (Liber II Paralipomenon 34, 16)

  • et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum, et sic scriptus erat in eo commentarius: (Liber Esdrae 6, 2)

  • “Tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc, (Liber Ieremiae 36, 2)

  • Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes: “Volumen, ex quo legisti audiente populo, sume in manu tua et veni”. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos. (Liber Ieremiae 36, 14)

  • Et ingressi sunt ad regem in atrium, porro volumen deposuerunt in exedra Elisamae scribae; et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones. (Liber Ieremiae 36, 20)

  • Misitque rex Iudi, ut sumeret volumen; qui, tollens illud de exedra Elisamae scribae, legit audiente rege et universis principibus, qui stabant circa regem. (Liber Ieremiae 36, 21)

  • cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor, scidit eas scalpello scribae et proiecit in ignem, qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni, qui erat in arula. (Liber Ieremiae 36, 23)

  • Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam combusserat rex volumen et sermones, quos scripserat Baruch ex ore Ieremiae, dicens: (Liber Ieremiae 36, 27)

  • “Rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in primo volumine, quod combussit Ioachim rex Iudae. (Liber Ieremiae 36, 28)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina