Found 16 Results for: volumen
Et super Ioachim regem Iudae dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud dicens: “Quare scripsisti in eo annuntians: Certe veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum?”. (Liber Ieremiae 36, 29)
Ieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae; qui scripsit in eo ex ore Ieremiae omnes sermones libri, quem combusserat Ioachim rex Iudae igni; et insuper additi sunt multi sermones similes illis. (Liber Ieremiae 36, 32)
Et dixit ad me: “Fili hominis, quodcumque inveneris, comede; comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israel”. (Prophetia Ezechielis 3, 1)
Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ego video volumen volans; longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum”. (Prophetia Zachariae 5, 2)