Found 73 Results for: veniat
Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: “Non mihi placent”; (Liber Ecclesiastes 12, 1)
Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)
Qui dicunt: “Festinet et cito veniat opus eius, ut videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud!”. (Liber Isaiae 5, 19)
et respondebunt ibi hyaenae in aedibus eius, et thoes in delubris voluptatis. Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. (Liber Isaiae 13, 22)
Haec dicit Dominus: “Custodite iudicium et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur”. (Liber Isaiae 56, 1)
Ecce ipsi dicunt ad me: “Ubi est verbum Domini? Veniat”. (Liber Ieremiae 17, 15)
et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius, donec veniat tempus terrae eius etiam ipsius; et servient ei gentes multae et reges magni. (Liber Ieremiae 27, 7)
Prope est interitus Moab ut veniat, et malum eius velociter accurret nimis. (Liber Ieremiae 48, 16)
“Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambae; et indicem statue, in capite viae civitatis statue. (Prophetia Ezechielis 21, 24)
Viam pones, quo veniat gladius, ad Rabba filiorum Ammon et ad Iudam in Ierusalem munitissimam. (Prophetia Ezechielis 21, 25)
Ruinam, ruinam, ruinam ponam illud; et hoc non fiet, donec veniat, cuius est iudicium, et tradam ei. (Prophetia Ezechielis 21, 32)
Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. (Prophetia Ezechielis 22, 3)