Found 73 Results for: veniat
Iam nunc experimentum vestri capiam: per salutem pharaonis, non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus! (Liber Genesis 42, 15)
In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros. (Liber Genesis 49, 6)
Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium; (Liber Genesis 49, 10)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam super terram Aegypti, ut veniat locusta et ascendat super eam et devoret omnem herbam, quidquid residuum fuerit grandini”. (Liber Exodus 10, 12)
Quinquaginta ansulas facies in cortina una et quinquaginta ansulas facies in summitate cortinae, quae est in iunctura altera, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat. (Liber Exodus 26, 5)
Quisquis vestrum sapiens est, veniat et faciat, quod Dominus imperavit, (Liber Exodus 35, 10)
frugibus terrae et plenitudine eius. Benedictio illius, qui apparuit in rubo, veniat super caput Ioseph et super verticem nazaraei inter fratres suos; (Liber Deuteronomii 33, 16)
Praeceperat autem Iosue populo dicens: “Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies, in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini”. (Liber Iosue 6, 10)
Oravit itaque Manue Dominum et ait: “Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum et doceat nos, quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est”. (Liber Iudicum 13, 8)
Futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut procidat ante illum pro nummo argenteo et torta panis dicatque: “Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis””. (Liber I Samuelis 2, 36)
Et reversus est populus ad castra, dixeruntque maiores natu de Israel: “Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim? Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum”. (Liber I Samuelis 4, 3)
Ingredientes urbem statim invenietis eum, antequam ascendat excelsum ad vescendum; neque enim comesurus est populus, donec ille veniat, quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt, qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia statim reperietis eum”. (Liber I Samuelis 9, 13)