Found 201 Results for: sacerdos et Aemelech et Massa

  • Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 5)

  • tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in altari in odorem suavissimum, memoriale Domino. (Liber Leviticus 6, 8)

  • Sacerdos unctus, qui patri iure successerit, faciet illud. Legitimum sempiternum: Domino tota cremabitur; (Liber Leviticus 6, 15)

  • Sacerdos, qui offert, comedet illud in loco sancto, in atrio tabernaculi conventus. (Liber Leviticus 6, 19)

  • et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est. (Liber Leviticus 7, 5)

  • Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam viri, habebit pellem victimae, (Liber Leviticus 7, 8)

  • Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius. (Liber Leviticus 7, 31)

  • Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum et alterum pro peccato; expiabitque eam sacerdos, et sic mundabitur”. (Liber Leviticus 12, 8)

  • Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est; quod cum viderit sacerdos, eum immundum esse decernet. (Liber Leviticus 13, 3)

  • Sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus. (Liber Leviticus 13, 4)

  • lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia est. (Liber Leviticus 13, 11)

  • considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. (Liber Leviticus 13, 13)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina