Found 201 Results for: sacerdos et Aemelech et Massa

  • adolebitque ea sacerdos super altare: panis et incensum suavissimi odoris omnis adeps Domino. (Liber Leviticus 3, 16)

  • si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino sacrificium pro peccato; (Liber Leviticus 4, 3)

  • Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens illum in tabernaculum conventus; (Liber Leviticus 4, 5)

  • sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum; et adolebit ea sacerdos super altare holocausti. (Liber Leviticus 4, 10)

  • inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum conventus, (Liber Leviticus 4, 16)

  • Et tinguat sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato ponetque super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius. (Liber Leviticus 4, 25)

  • Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et ponet super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius. (Liber Leviticus 4, 30)

  • Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et ponens super cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius. (Liber Leviticus 4, 34)

  • et offerat Domino sacrificium delicti pro peccato suo agnam de gregibus sive capram ut sacrificium pro peccato; expiabitque eum sacerdos a peccato eius. (Liber Leviticus 5, 6)

  • Alterum vero adolebit holocaustum, ut fieri solet; expiabitque eum sacerdos a peccato eius, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 5, 10)

  • Et expiabit eum sacerdos et peccatum eius in uno ex his casibus, et propitius erit Dominus. Reliquam vero partem sacerdos habebit sicut in oblatione similae”. (Liber Leviticus 5, 13)

  • Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare. (Liber Leviticus 6, 3)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina