Found 522 Results for: manus

  • Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent. (Actus Apostolorum 13, 11)

  • Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. (Actus Apostolorum 14, 3)

  • et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant. (Actus Apostolorum 19, 6)

  • Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli, (Actus Apostolorum 19, 11)

  • ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. (Actus Apostolorum 20, 34)

  • is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium”. (Actus Apostolorum 21, 11)

  • Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudaei cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem turbam et iniecerunt ei manus (Actus Apostolorum 21, 27)

  • Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum. (Actus Apostolorum 28, 8)

  • Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum, (Actus Apostolorum 28, 17)

  • Ad Israel autem dicit: “Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem”. (Epistula ad Romanos 10, 21)

  • Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore; (Epistula I ad Corinthios 12, 15)

  • et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius. (Epistula II ad Corinthios 11, 33)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina