Found 522 Results for: manus

  • Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super palmas manuum mearum, (Prophetia Danielis 10, 10)

  • Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec”. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • Ingemuit Susanna et ait: “Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras; (Prophetia Danielis 13, 22)

  • sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini”. (Prophetia Danielis 13, 23)

  • Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus super caput eius; (Prophetia Danielis 13, 34)

  • Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos. (Prophetia Amos 9, 2)

  • Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum. (Prophetia Michaeae 2, 1)

  • Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. (Prophetia Michaeae 5, 8)

  • Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud! (Prophetia Michaeae 7, 3)

  • viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas. (Prophetia Habacuc 3, 10)

  • In die illa dicetur Ierusalem: “Noli timere, Sion; ne dissolvantur manus tuae! (Prophetia Sophoniae 3, 16)

  • Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. (Prophetia Zachariae 4, 9)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina