Found 385 Results for: impietatem superbia superbia idololatria poena scripta muro mysterium interpretationem Babylonis

  • Reliqua autem gestorum Ioachim et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Et dormivit Ioachim cum patribus suis; (Liber II Regum 24, 5)

  • Et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua; tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten omnia, quae fuerant regis Aegypti. (Liber II Regum 24, 7)

  • In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et venit urbs in obsidione. (Liber II Regum 24, 10)

  • Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi eius oppugnarent eam; (Liber II Regum 24, 11)

  • egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. (Liber II Regum 24, 12)

  • et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille, omnes viros fortes bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. (Liber II Regum 24, 16)

  • irascebatur enim Dominus contra Ierusalem et contra Iudam, donec proiceret eos a facie sua. Recessitque Sedecias a rege Babylonis. (Liber II Regum 24, 20)

  • Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones. (Liber II Regum 25, 1)

  • Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Rebla, qui locutus est cum eo iudicium. (Liber II Regum 25, 6)

  • Mense quinto septima die mensis, ipse est annus nonus decimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum servus regis Babylonis Ierusalem (Liber II Regum 25, 8)

  • Reliquam autem populi partem, qui remanserat in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps satellitum; (Liber II Regum 25, 11)

  • quos tollens Nabuzardan princeps satellitum duxit ad regem Babylonis in Rebla, (Liber II Regum 25, 20)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina