Found 385 Results for: impietatem superbia superbia idololatria poena scripta muro mysterium interpretationem Babylonis

  • non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli. (Epistula I ad Timotheum 3, 6)

  • habentes mysterium fidei in conscientia pura. (Epistula I ad Timotheum 3, 9)

  • Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria. (Epistula I ad Timotheum 3, 16)

  • Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem, (Epistula II ad Timotheum 2, 16)

  • erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo, (Epistula ad Titum 2, 12)

  • Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est. (Apocalypsis Ioannis 1, 3)

  • Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam, et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum; et candelabra septem, septem ecclesiae sunt. (Apocalypsis Ioannis 1, 20)

  • sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis”. (Apocalypsis Ioannis 10, 7)

  • et in fronte eius nomen scriptum, mysterium: “Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae”. (Apocalypsis Ioannis 17, 5)

  • Et dixit mihi angelus. “Quare miraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem et decem cornua: (Apocalypsis Ioannis 17, 7)

  • bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et aderit. (Apocalypsis Ioannis 17, 8)

  • Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum. (Apocalypsis Ioannis 20, 12)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina