Found 385 Results for: impietatem superbia superbia idololatria poena scripta muro mysterium interpretationem Babylonis

  • Haec erit poena Aegypti, et haec poena omnium gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 19)

  • Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt”. (Prophetia Malachiae 3, 15)

  • Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum. (Prophetia Malachiae 3, 19)

  • Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 11)

  • Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel, (Evangelium secundum Matthaeum 1, 12)

  • Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)

  • Et dicebat eis: “Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, (Evangelium secundum Marcum 4, 11)

  • adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: (Evangelium secundum Marcum 7, 22)

  • Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis”. (Evangelium secundum Lucam 10, 20)

  • Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis: (Evangelium secundum Lucam 18, 31)

  • Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 22)

  • Et dixit ad eos: “Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina