Found 81 Results for: homini
Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit? (Liber Ecclesiastes 6, 12)
Omnia haec consideravi et dedi cor meum cunctis operibus, quae fiunt sub sole, quo tempore dominatur homo homini in malum suum. (Liber Ecclesiastes 8, 9)
Laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole. (Liber Ecclesiastes 8, 15)
Non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te omni homini pro peccato. (Liber Ecclesiasticus 4, 31)
Honor et ignominia in sermone; lingua vero homini subversio est ipsius. (Liber Ecclesiasticus 5, 15)
Trade filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam. (Liber Ecclesiasticus 7, 27)
Non communices homini indocto, ne contemnaris a principibus. (Liber Ecclesiasticus 8, 5)
Noli fenerari homini fortiori te; quod si feneraveris, quasi perditum habe. (Liber Ecclesiasticus 8, 15)
Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte repellas a te bonum. (Liber Ecclesiasticus 8, 22)
Viro tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum? (Liber Ecclesiasticus 14, 3)
Homini fornicario omnis panis dulcis: non cessabit nisi in morte. (Liber Ecclesiasticus 23, 24)
Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto. (Liber Ecclesiasticus 25, 27)