Found 81 Results for: homini

  • Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. (Liber Proverbiorum 20, 3)

  • Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo. (Liber Proverbiorum 20, 17)

  • Laqueus est homini inconsulte dicere: “Sanctum!” et post vota retractare. (Liber Proverbiorum 20, 25)

  • Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso, (Liber Proverbiorum 22, 24)

  • Si dixeris: “Nesciebamus hoc”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua? (Liber Proverbiorum 24, 12)

  • Quid lucri est homini de universo labore suo, quo laborat sub sole? (Liber Ecclesiastes 1, 3)

  • Rursus detestatus sum omnem laborem meum, quo sub sole laboravi, quem relicturus sum homini, qui erit post me; (Liber Ecclesiastes 2, 18)

  • Nam est qui laborat in sapientia et doctrina et sollicitudine, et homini, qui non laboraverit, dabit portionem suam; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (Liber Ecclesiastes 2, 21)

  • Quid enim proderit homini de universo labore suo et afflictione cordis, qua sub sole laboravit? (Liber Ecclesiastes 2, 22)

  • Nihil melius est homini quam comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis. Et hoc vidi de manu Dei esse. (Liber Ecclesiastes 2, 24)

  • Quia homini bono in conspectu suo dedit sapientiam et scientiam et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem colligendi et congregandi, ut tradat ei, qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 26)

  • Et quidem omni homini, cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis et tollat partem suam et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei. (Liber Ecclesiastes 5, 18)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina