Found 529 Results for: dies

  • Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos dies”. (Liber Exodus 16, 5)

  • Venitque septima dies; et egressi de populo, ut colligerent, non invenerunt. (Liber Exodus 16, 27)

  • Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris. (Liber Exodus 19, 16)

  • septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas. (Liber Exodus 20, 10)

  • et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare expians illud et unges illud in sanctificationem. (Liber Exodus 29, 36)

  • Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies iugiter, (Liber Exodus 29, 38)

  • Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba. (Liber Exodus 34, 28)

  • sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur. (Liber Exodus 35, 2)

  • Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 5)

  • quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. (Liber Leviticus 7, 17)

  • “Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Mulier, si, suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae, (Liber Leviticus 12, 2)

  • ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis eius. (Liber Leviticus 12, 4)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina