Found 529 Results for: dies

  • Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est. (Liber Genesis 9, 29)

  • Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Charran. (Liber Genesis 11, 32)

  • Responderuntque frater eius et mater: “Maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur”. (Liber Genesis 24, 55)

  • Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni. (Liber Genesis 25, 7)

  • Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua. (Liber Genesis 26, 8)

  • Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: “Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum”. (Liber Genesis 27, 41)

  • habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, (Liber Genesis 27, 44)

  • respondit: “Vere os meum es et caro mea!”. Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius, (Liber Genesis 29, 14)

  • Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. (Liber Genesis 29, 20)

  • Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum; (Liber Genesis 35, 28)

  • Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille recusabat stuprum. (Liber Genesis 39, 10)

  • Respondit Ioseph: “Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt, (Liber Genesis 40, 12)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina