Found 36 Results for: ambo

  • Et, cum coeperis esse cum illa, surgite primum ambo et orate et deprecamini Dominum caeli, ut detur vobis misericordia et sanitas. Noli timere; tibi enim destinata est ante saeculum, et tu illam sanabis, et ibit tecum, et credo quoniam habebis ex illa filios, et erunt tibi sicut fratres. Noli computare”. Et cum audisset Thobias sermones Raphael quoniam soror est illius et de semine patris illius, dilexit eam valde, et cor eius haesit illi. (Liber Thobis 6, 18)

  • Et processerunt ambo pariter. Et dixit illi: “Tolle tecum fel”. Et abiit cum illis canis ex eis, qui sequebantur eum et Thobiam. (Liber Thobis 11, 4)

  • Et conturbati sunt ambo et ceciderunt in faciem suam et timuerunt. (Liber Thobis 12, 16)

  • Potior fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem autem ambo hereditabunt. (Liber Ecclesiasticus 20, 27)

  • Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt”. (Liber Ieremiae 46, 12)

  • Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum; (Prophetia Danielis 13, 10)

  • Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 17)

  • Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 14)

  • Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles. (Evangelium secundum Lucam 1, 6)

  • Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. (Evangelium secundum Lucam 1, 7)

  • Dixit autem illis et similitudinem: “Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent? (Evangelium secundum Lucam 6, 39)

  • quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. (Epistula ad Ephesios 2, 18)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina