Found 36 Results for: ambo

  • Mane autem facto, quinta die parabat Levites iter; cui socer rursum: “Oro te, inquit, ut confortes cor tuum”. Et tardabant, donec declinaret dies; et ambo comederunt simul. (Liber Iudicum 19, 8)

  • Et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion; remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. (Liber Ruth 1, 5)

  • Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo. (Liber I Samuelis 2, 34)

  • Cumque mane surrexissent, et iam elucesceret, vocavit Samuel Saul in solario dicens: “Surge, ut dimittam te”. Et surrexit Saul. Egressique sunt ambo, ipse videlicet et Samuel. (Liber I Samuelis 9, 26)

  • Et ait Ionathan ad David: “Veni, egrediamur foras in agrum”. Cumque exissent ambo in agrum, (Liber I Samuelis 20, 11)

  • Dixit ergo Ionathan ad David: “Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum”. (Liber I Samuelis 20, 42)

  • Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei; et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo. (Liber I Regum 5, 26)

  • Dixit autem ei Elias: “Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem”. Qui ait: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Ierunt igitur ambo pariter, (Liber II Regum 2, 6)

  • et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt, qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem. (Liber II Regum 2, 7)

  • Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. (Liber II Regum 2, 8)

  • Et profectus est puer et angelus cum illo; et canis exiit cum illo et secutus est eos. Et abierunt ambo, et comprehendit illos prima nox; et manserunt super flumen Tigrin. (Liber Thobis 6, 2)

  • Et exinterans puer piscem illum collegit fel, cor et iecur; et piscem assavit et manducavit et reliquit ex illo salitum. Et abierunt ambo pariter, donec appropinquarent ad Mediam. (Liber Thobis 6, 6)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina