Found 527 Results for: Viri
pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. (Liber Proverbiorum 6, 26)
Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae (Liber Proverbiorum 6, 34)
“O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. (Liber Proverbiorum 8, 4)
Maeror in corde viri humiliabit illum, et sermo bonus laetificabit eum. (Liber Proverbiorum 12, 25)
Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. (Liber Proverbiorum 13, 8)
Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. (Liber Proverbiorum 18, 4)
Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est viri dissipantis. (Liber Proverbiorum 18, 9)
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero confractum, quis poterit sustinere? (Liber Proverbiorum 18, 14)
De fructu oris viri replebitur venter eius, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. (Liber Proverbiorum 18, 20)
Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi. (Liber Proverbiorum 19, 11)
Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit. (Liber Proverbiorum 19, 21)
Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)