Found 527 Results for: Viri
Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri. (Epistula ad Romanos 7, 2)
Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri. (Epistula ad Romanos 7, 3)
Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. (Epistula I ad Corinthios 11, 3)
Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est. (Epistula I ad Corinthios 11, 7)
Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, (Epistula ad Ephesios 5, 25)
Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit; (Epistula ad Ephesios 5, 28)
Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. (Epistula ad Colossenses 3, 19)
Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus; (Epistula I ad Timotheum 3, 12)
Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, (Epistula I ad Timotheum 5, 9)
ira enim viri iustitiam Dei non operatur. (Epistula Iacobi 1, 20)
Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae. (Epistula I Petri 3, 7)