Found 3038 Results for: Sun
At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quarto decimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem die requieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae. (Liber Esther 9, 18)
Atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim propter nomen Phur. Propter cuncta illa, quae in hac epistula continentur, (Liber Esther 9, 26)
Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum, (Liber Esther 10, 2)
et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. (3a) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “A Deo facta sunt ista!”. (3b) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. (3c) “Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; (3d) duo autem dracones, ego sum et Aman; (3e) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; (3f) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. (3g) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. (3h) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. (3i) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. (3k) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel”. (Liber Esther 10, 3)
Natique sunt ei septem filii et tres filiae. (Liber Iob 1, 2)
Dixit ergo Dominus ad Satan: “Ecce, universa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam”. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)
repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 19)
maledicant ei, qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. (Liber Iob 3, 8)
Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. (Liber Iob 3, 19)
Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt? (Liber Iob 3, 20)
Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt? (Liber Iob 4, 7)
Rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt. (Liber Iob 4, 10)