Found 3038 Results for: Sun
Reliqui autem, qui inhabitabant Betuliam, irruerunt in castra Assyriae et exspoliaverunt eos et locupletati sunt valde. (Liber Iudith 15, 6)
Filii autem Israel regressi a caede dominati sunt reliquiis; et vici et villae in montana et in campestri multa spolia possederunt; multitudo enim magna erat. (Liber Iudith 15, 7)
Et coronatae sunt oliva, ipsa et quae cum illa erant. Et antecessit omni populo in chorea dux omnium mulierum, et sequebatur omnis vir Israel armatus, cum coronis et hymnis in ore ipsorum. (Liber Iudith 15, 13)
Horruerunt Persae audaciam eius, et Medi turbati sunt constantia ipsius. (Liber Iudith 16, 10)
Tunc ululaverunt humiles mei, et exclamaverunt aegrotantes et territi sunt, in altum extulerunt vocem suam et conversi sunt. (Liber Iudith 16, 11)
Tibi serviat omnis creatura tua, quoniam dixisti, et facta sunt, misisti spiritum tuum, et aedificata sunt, et non est qui resistat voci tuae. (Liber Iudith 16, 14)
(1a) Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin, (1b) vir magnus, qui ministrabat in aula regia. (1c) Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio magna super terram. (1d) Et ecce duo dracones magni parati prodierunt uterque luctari; (1e) et facta est illorum magna pugna, et dominabantur, et congregatae sunt nationes (1f) in die tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in habitantibus super terram. (1g) Et timuerunt perditionem (1h) clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit. (1i) Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos. (1k) Quod cum vidisset somnium Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo, quousque revelaretur. (Liber Esther 1, 0)
Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus: “Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes principes et populos, qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri. (Liber Esther 1, 16)
Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares, duo eunuchi regis, qui ianitores erant volueruntque in regem mittere manus. (Liber Esther 2, 21)
Vocatique sunt scribae regis mense primo, tertia decima die eius, et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis et duces provinciarum et principes diversarum gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum, ex nomine regis Asueri; et litterae ipsius signatae anulo. (Liber Esther 3, 12)
Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. (13a) Epistulae autem hoc exemplar fuit: “Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit: (13b) Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare. (13c) Quaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regem secundus, Aman nomine, (13d) indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia nationum a nobis consolidata. (13e) Quod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem, (13f) iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis; (13g) ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete”. (Liber Esther 3, 13)
Ingressae sunt autem puellae Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum; quam accipere noluit. (Liber Esther 4, 4)