Found 1879 Results for: Spe
Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et conturbabit illos conturbatione magna, donec penitus deleantur. (Liber Deuteronomii 7, 23)
Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo; nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. (Liber Deuteronomii 7, 24)
sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut consequereris prosperitatem, ut impleret pactum suum, super quo iuravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies. (Liber Deuteronomii 8, 18)
Sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos coluerisque illos et adoraveris, ecce nunc testificor vobis quod omnino dispereatis: (Liber Deuteronomii 8, 19)
Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: “Propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem”, cum propter impietates nationum istarum expellat eas Dominus ante te. (Liber Deuteronomii 9, 4)
arripui duas tabulas et proieci eas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro; (Liber Deuteronomii 9, 17)
Et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Aegypto in manu forti. (Liber Deuteronomii 9, 26)
sed montuosa est et campestris, de caelo exspectans pluvias, (Liber Deuteronomii 11, 11)
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quae maiores et fortiores vobis sunt; (Liber Deuteronomii 11, 23)
En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem: (Liber Deuteronomii 11, 26)
Videte ergo ut impleatis omnia praecepta atque iudicia, quae ego hodie ponam in conspectu vestro. (Liber Deuteronomii 11, 32)
Dissipate aras eorum et confringite lapides, palos igne comburite et idola comminuite, disperdite nomina eorum de locis illis. (Liber Deuteronomii 12, 3)