Found 1879 Results for: Spe
terra, quam percussit Dominus in conspectu congregationis Israel, regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus iumenta plurima”. (Liber Numeri 32, 4)
Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius. (Liber Numeri 32, 13)
disperdite cunctos habitatores terrae ante vos, confringite omnes imagines eorum et omnes statuas comminuite atque omnia excelsa vastate. (Liber Numeri 33, 52)
erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur. (Liber Numeri 35, 12)
Et percussimus eos anathemate, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos; (Liber Deuteronomii 3, 6)
atque disperget in gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus. (Liber Deuteronomii 4, 27)
Non habebis deos alienos in conspectu meo. (Liber Deuteronomii 5, 7)
et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis, (Liber Deuteronomii 6, 18)
fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro; (Liber Deuteronomii 6, 22)
et reddens odientibus se protinus, ita ut disperdat eos et ultra non differat, protinus eis restituens, quod merentur. (Liber Deuteronomii 7, 10)
Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat, qui te fugerint et latere potuerint. (Liber Deuteronomii 7, 20)
Ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris delere eas cito, ne multiplicentur contra te bestiae terrae. (Liber Deuteronomii 7, 22)