Found 20258 Results for: Re
qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam. (Epistula I Petri 3, 20)
Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi, (Epistula I Petri 3, 21)
ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. (Epistula I Petri 4, 2)
In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes; (Epistula I Petri 4, 4)
qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos. (Epistula I Petri 4, 5)
unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. (Epistula I Petri 4, 10)
Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat, (Epistula I Petri 4, 12)
sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes. (Epistula I Petri 4, 13)
Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit. (Epistula I Petri 4, 14)
Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio? (Epistula I Petri 4, 17)
“Et si iustus vix salvatur, impius et peccator ubi parebit?”. (Epistula I Petri 4, 18)
Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto. (Epistula I Petri 4, 19)