Found 20258 Results for: Re
Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; (Epistula I Petri 2, 11)
conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis. (Epistula I Petri 2, 12)
Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti (Epistula I Petri 2, 13)
quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, (Epistula I Petri 2, 15)
Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. (Epistula I Petri 2, 17)
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis. (Epistula I Petri 2, 18)
In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: (Epistula I Petri 2, 21)
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius; (Epistula I Petri 2, 22)
qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti; (Epistula I Petri 2, 23)
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis. (Epistula I Petri 2, 24)
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. (Epistula I Petri 2, 25)
Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, (Epistula I Petri 3, 1)