Found 765 Results for: Quid
Iesus autem dixit: “Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. (Evangelium secundum Marcum 14, 6)
Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei. (Evangelium secundum Marcum 14, 40)
Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: “Quid adhuc necessarii sunt nobis testes? (Evangelium secundum Marcum 14, 63)
Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur?”. Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. (Evangelium secundum Marcum 14, 64)
At ille negavit dicens: “Neque scio neque novi quid tu dicas!”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. (Evangelium secundum Marcum 14, 68)
Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Marcum 15, 12)
Pilatus vero dicebat eis: “Quid enim mali fecit?”. At illi magis clamaverunt: “Crucifige eum!”. (Evangelium secundum Marcum 15, 14)
Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. (Evangelium secundum Marcum 15, 24)
Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “Heloi, Heloi, lema sabacthani?”, quod est interpretatum: “Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?”. (Evangelium secundum Marcum 15, 34)
serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt”. (Evangelium secundum Marcum 16, 18)
Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “Quid putas puer iste erit?”. Etenim manus Domini erat cum illo. (Evangelium secundum Lucam 1, 66)
Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater cius ad illum: “Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te”. (Evangelium secundum Lucam 2, 48)