Found 765 Results for: Quid
Quo cognito, ait illis: “Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum? (Evangelium secundum Marcum 8, 17)
Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae? (Evangelium secundum Marcum 8, 36)
Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua? (Evangelium secundum Marcum 8, 37)
Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti. (Evangelium secundum Marcum 9, 6)
Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “a mortuis resurgere”. (Evangelium secundum Marcum 9, 10)
Et interrogabant eum dicentes: “Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum?”. (Evangelium secundum Marcum 9, 11)
Et interrogavit eos: “Quid inter vos conquiritis?”. (Evangelium secundum Marcum 9, 16)
et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri”. (Evangelium secundum Marcum 9, 22)
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “Quid in via tractabatis?”. (Evangelium secundum Marcum 9, 33)
At ille respondens dixit eis: “Quid vobis praecepit Moyses?”. (Evangelium secundum Marcum 10, 3)
Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”. (Evangelium secundum Marcum 10, 17)
Iesus autem dixit ei: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 18)