Found 5078 Results for: Pro
fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. (Liber Leviticus 24, 20)
Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat. (Liber Leviticus 25, 25)
Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel. (Liber Leviticus 25, 33)
Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo. (Liber Leviticus 25, 37)
Comedetis vetusta congregata priorum messium; et vetera, novis supervenientibus, proicietis. (Liber Leviticus 26, 10)
Sin autem nec sic oboedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra (Liber Leviticus 26, 18)
Consumetur incassum robur vestrum: non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt. (Liber Leviticus 26, 20)
Si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me, addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra; (Liber Leviticus 26, 21)
ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra. (Liber Leviticus 26, 24)
et ego incedam adversus vos in furore contrario; et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra, (Liber Leviticus 26, 28)
Quod si et de vobis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis in terris inimicorum vestrorum et propter peccata patrum suorum cum ipsis tabescent. (Liber Leviticus 26, 39)
ut et ego ambularem contra eos et inducerem illos in terram hostilem; vel tunc humiliabitur incircumcisum cor eorum, et tunc expiabunt pro impietatibus suis. (Liber Leviticus 26, 41)