Found 5078 Results for: Pro
Si quid post biduum comestum fuerit, profanum erit neque acceptabile. (Liber Leviticus 19, 7)
Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. (Liber Leviticus 19, 11)
Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane. (Liber Leviticus 19, 13)
Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo. (Liber Leviticus 19, 15)
Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 16)
Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)
Et in sacrificium suum pro delicto offeret Domino ad ostium tabernaculi conventus arietem; (Liber Leviticus 19, 21)
Quinto autem anno comedetis fructus eorum, ut augeatur vobis proventus eorum. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 25)
Ne polluas et prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. (Liber Leviticus 19, 29)
Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera. (Liber Leviticus 20, 10)
nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre et patre et filio ac filia, fratre quoque (Liber Leviticus 21, 2)
et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur. (Liber Leviticus 21, 3)