Found 12332 Results for: Os
vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes. (Liber Genesis 45, 23)
Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: “Ne irascamini in via!”. (Liber Genesis 45, 24)
et nuntiaverunt ei dicentes: “Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti!”. At cor eius frigidum mansit; non enim credebat eis. (Liber Genesis 45, 26)
Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius, (Liber Genesis 45, 27)
et ait: “Sufficit mihi, si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum, antequam moriar”. (Liber Genesis 45, 28)
Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos”. (Liber Genesis 46, 4)
sumpserunt quoque omnia, quae possederant in terra Chanaan; veneruntque in Aegyptum Iacob et omne semen eius, (Liber Genesis 46, 6)
Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres. (Liber Genesis 46, 15)
Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos genuit Iacob: sedecim animas. (Liber Genesis 46, 18)
Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin. (Liber Genesis 46, 19)
Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. (Liber Genesis 46, 20)
Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared. (Liber Genesis 46, 21)