Found 12332 Results for: Os
Respondit Ioseph: “Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum”. (Liber Genesis 44, 17)
Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?". (Liber Genesis 44, 19)
Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum"”. (Liber Genesis 44, 20)
Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum". (Liber Genesis 44, 21)
Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus, (Liber Genesis 44, 24)
et dixit pater noster: "Revertimini et emite nobis parum tritici". (Liber Genesis 44, 25)
Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri". (Liber Genesis 44, 26)
Ad quae servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. (Liber Genesis 44, 27)
Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos". (Liber Genesis 44, 29)
videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos. (Liber Genesis 44, 31)
Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam”. (Liber Genesis 44, 34)
Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: “Egredimini, cuncti, foras!”. Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis. (Liber Genesis 45, 1)