Found 2237 Results for: Lia
Iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta, qui erant cum eo; qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam et precatus est eum et ait: “Homo Dei, noli despicere animam meam et animam servorum tuorum, qui mecum sunt. (Liber II Regum 1, 13)
Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens: “Descende cum eo, ne timeas”. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem (Liber II Regum 1, 15)
Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae; non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)
Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbi nem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis; (Liber II Regum 2, 1)
dixitque Elias ad Eliseum: “Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel”. Cui ait Eliseus: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Cumque descendissent Bethel, (Liber II Regum 2, 2)
Dixit autem ei Elias: “Elisee, sede hic, quia Dominus misit me in Iericho”. Et ille ait: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Cumque venissent Ierichum, (Liber II Regum 2, 4)
Dixit autem ei Elias: “Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem”. Qui ait: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Ierunt igitur ambo pariter, (Liber II Regum 2, 6)
Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. (Liber II Regum 2, 8)
Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: “Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te”. Dixitque Eliseus: “Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me”. (Liber II Regum 2, 9)
Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum. (Liber II Regum 2, 11)
Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei, reversusque stetit super ripam Iordanis. (Liber II Regum 2, 13)
Et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit: “Ubi est Deus Eliae etiam nunc?”. Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus. (Liber II Regum 2, 14)