Found 2237 Results for: Lia
Et ait Achab ad Eliam: “Num invenisti me, inimice mi?”. Qui dixit: “Inveni, eo quod venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. (Liber I Regum 21, 20)
Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: (Liber I Regum 21, 28)
Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius”. (Liber I Regum 21, 29)
Et ait ad Iosaphat: “Veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad?”. (Liber I Regum 22, 4)
Venit itaque ad regem, et ait illi rex: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare?”. Cui ille respondit: “Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 15)
triginta quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi. (Liber I Regum 22, 42)
Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? (Liber I Regum 22, 46)
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten: “Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? (Liber II Regum 1, 3)
Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. Et abiit Elias. (Liber II Regum 1, 4)
At illi dixerunt: “Vir in veste pilosa et zona pellicea accinctis renibus”. Qui ait: “Elias Thesbites est”. (Liber II Regum 1, 8)
Respondensque Elias dixit quinquagenario: “Si homo Dei sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos”. Descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta, qui erant cum eo. (Liber II Regum 1, 10)
Respondens Elias ait illis: “Si homo Dei ego sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos”. Descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius. (Liber II Regum 1, 12)