Mosaico decorativo

Found 480 Results for: Fili Hominis

  • “Omnis labor hominis est ad os eius, sed anima eius non implebitur”. (Liber Ecclesiastes 6, 7)

  • Quis talis, ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem re rum? Sapientia hominis illuminat vultum eius, et durities faciei illius commutatur. (Liber Ecclesiastes 8, 1)

  • Omni enim negotio tempus est et iudicium, et multa hominis afflictio; (Liber Ecclesiastes 8, 6)

  • Non est in hominis potestate dominari super spiritum nec cohibere spiritum, nec habet potestatem supra diem mortis, nec ulla remissio est ingruente bello, neque salvabit impietas impium. (Liber Ecclesiastes 8, 8)

  • Inventusque est in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. (Liber Ecclesiastes 9, 15)

  • His amplius, fili mi, ne requiras: faciendi plures libros nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est. (Liber Ecclesiastes 12, 12)

  • Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: “Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis. (Liber Sapientiae 2, 1)

  • cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. (Liber Sapientiae 4, 9)

  • et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum et nodis concretum accipiens, sculpsit diligenter per vacuitatem suam et per scientiam tempore requiei figuravit illud - assimilavit illud imagini hominis (Liber Sapientiae 13, 13)

  • Fili, concupiscens sapientiam conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi. (Liber Ecclesiasticus 1, 33)

  • Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)

  • gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii mater sine honore. (Liber Ecclesiasticus 3, 13)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina