Found 480 Results for: Fili Hominis
Hominis est animum praeparare, et Domini est responsio linguae. (Liber Proverbiorum 16, 1)
Omnes viae hominis purae sunt oculis eius, spirituum ponderator est Dominus. (Liber Proverbiorum 16, 2)
Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem. (Liber Proverbiorum 16, 7)
Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius. (Liber Proverbiorum 16, 9)
Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et, antequam glorificetur, humiliatur. (Liber Proverbiorum 18, 12)
Donum hominis dilatat viam eius et ante principes deducit eum. (Liber Proverbiorum 18, 16)
Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo. (Liber Proverbiorum 19, 3)
Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit. (Liber Proverbiorum 19, 7)
Acquiesce, fili, ut audias doctrinam nec erres a sermonibus scientiae. (Liber Proverbiorum 19, 27)
Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. (Liber Proverbiorum 20, 27)
Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum, gaudebit tecum et cor meum, (Liber Proverbiorum 23, 15)
Audi, fili mi, et esto sapiens et dirige in via animum tuum. (Liber Proverbiorum 23, 19)