Mosaico decorativo

Found 4294 Results for: Fé

  • Cumque vidisset anulum in naribus et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis: “Haec locutus est mihi homo”, venit ad virum, qui stabat iuxta camelos et prope fontem aquae; (Liber Genesis 24, 30)

  • Quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis potum tribuam". Bibi, et adaquavit camelos. (Liber Genesis 24, 46)

  • Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua. (Liber Genesis 26, 8)

  • Dixitque Abimelech: “Quare hoc fecisti nobis? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum”. Praecepitque omni populo dicens: (Liber Genesis 26, 10)

  • Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est; (Liber Genesis 26, 13)

  • Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: “Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra”. (Liber Genesis 26, 22)

  • ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos non attigimus te et nihil fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te. Tu es enim benedictus Domini”. (Liber Genesis 26, 29)

  • Fecit ergo eis convivium, et comederunt et biberunt. (Liber Genesis 26, 30)

  • Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac, et profecti sunt ab eo cum pace. (Liber Genesis 26, 31)

  • Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae. (Liber Genesis 26, 35)

  • fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam; et benedicat tibi anima mea, antequam moriar”. (Liber Genesis 27, 4)

  • Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam. (Liber Genesis 27, 5)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina