Found 4294 Results for: Fé
Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: “Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?”. (Liber Genesis 3, 1)
Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata. (Liber Genesis 3, 7)
Cui dixit: “Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti?”. 12 Dixitque Adam: “Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi”. 13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: “Quid hoc fecisti?”. Quae respondit: “Serpens decepit me, et comedi”. (Liber Genesis 3, 11)
Et ait Dominus Deus ad serpentem: “Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitae tuae. (Liber Genesis 3, 14)
Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos. (Liber Genesis 3, 21)
Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino. (Liber Genesis 4, 3)
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum. (Liber Genesis 4, 8)
Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. (Liber Genesis 4, 10)
Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema. (Liber Genesis 4, 22)
Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum. (Liber Genesis 5, 1)
Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. (Liber Genesis 5, 2)
paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: (Liber Genesis 6, 6)